monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 77

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 6, 77
Ergo attendite bonitatem Patris vestri, quomodo per me ordinatum est, quod in salute vestra est; quoniam quamvis vilis cinis sitis, tamen salutem vestram humanitas Filii mei exposcit. Quomodo? Filius meus natus est de incorrupta virgine, quae ignara illius doloris fuit, sed quae in virenti puritate integritatis suae permansit: ut gramen in gloria viriditatis suae viget, super quod ros de coelo cadit.